# De materiali medicina 186

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, AMOMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/186

Pręfertur recens & candidum, aut etiam subruffum, quod neque obstipatum cohaereat, neque se conuoluat, sed quod solutum fusumque sit: farctum semine, acinosumque uuę modo, ponderosum, egregie odoratum: situmque non sentiens. gustu acri & mordente: colore uno, nec uarium. natura ei constat in calfaciendo: spissando, siccando. illitum fronti conciliat somnum, abigens dolorem. collectiones, & meli ceridas maturat atque discutit. compunctos a scorpionibus cum Ocimo impositum curat. Podagricis confert & subuenit. inflammationibus oculorum & uiscerum medetur cum Vua passa. muliebribus malis appositu & assesu remedio est. decoctum eius bibendum Epaticis datur. datur item ad renes & ad Podagras. inditur & in Antidota unguentis quoque uel maxime nobilibus petitur. adulteratur plan ta simili, quae Amomis uocatur. caeterum neque odorata ea est. neque ftuctifera. Na scitur & ipsa in Armenia flore Origani: commonendi uero nobis sunt, qui species hoc genus probant, ut fragmenta semper & hastulas uitent. sed frutices solidos petant, hoc est, qui surculos, atque ramos incolumes ab una radice sustineant. COSTVM Ostum maxime laudatur Arabicum. candicans id & minimo pondere, odore plurimo atque eximio est. proximum huic nobilitate Indicum redditur: crassum hoc: leue: nigrum, ut ferula. tertio loco Syriacum: graue hoc, colore Buxi, nares ualide feriens. probatur recens & candidum: plenum ex toto: prędensum: exaridum: sine teredinibus minime uirulentum: gustu mordens ac feruens. Natura generi concalfatrix. urinam, mensesque cit. uuluas admotu: fotu: suffituque adiuuat. Morsis a Vipera bibitur, pondere unciarum duarum: Laborantibus pectore: inflationibus: conuulsis cum uino & Absinthio administratur. in mulso Venerem stimulat. ex aqua tineas latas pellit. In horroribus febrium ante accessiones inungitur. Quo modo & resolutionibus utile est, cum aqua uel melle uitia cutis emendat. Malagmatis & antidotis miscetur. adulterant ualidissimis Helenii comageni radicibus: Sed facile coarguitur dolus, quod Helenium neque linguam accendit, neque odorem, perinde intentum & uulnerantem remittit. xVi

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
