Latin
IVNCVS ODORATVS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 187
Unproofread scanNot analysed yet
CALAMVS ODORATVS Alamus odoratus ex India est. praecipua bonitas ruffo, geniculis frequen tibus, &qui confractus: in assulas multas dissiliat, plenis araneo fistulis, subalbidus, in commanducando glutinosus, astringensque linguam gustu subacri. urinam potus elidit: eoque cum gramine aut Apii semine incoctus, substil lo, hydropi, renibus: ruptis: conculsis bibendus pręcipitur. menses quoque admotu potuque detrahit, tussi, euaporatus per se, aut cum Resina Terebinthina, fumo per fistulam attracto in os, medetur. ad muliebres usus decoquitur: infessione, in fusioneque profuturus. Eodem in malagmatis, suffimentisque ad odorem utuntur. BALSAMVM XXVIII Alsamum arbusculi magnitudine cernitur, candidae Violae: aut Lycii, siue Pyracanthę. folium proximum Rutę, sed candicantius multo: coma perpetua: uni terrarum Iudeae quadam conualle, &Aegypto concessa. discrimen arboris eius in tria fastigia digeritur, scabro aspectu: alterum proce rius caeteris: tertium gracilius proinde quod tenui &cappillacea coma est. uocant Theriston. forte, quia prae sua exilitate meti facile sit. arbor inciditur unguibus ferreis circiter Canis ortum flagrantissimo aestu: succus e plaga manat: quem Opobalsamum uocant, tam tenui ploratu: ut ex omni uindemia, non plures senos, sep tenosue congios impleant. duplo ibi argento rependitur. Lachrymę probatio ut sit recens: odore uegeto, ac sincero: non subacida. facilis dilui: &leuis: gustum astri gens, &quadamtenus remordens. uitiatur aliquotfariam oleo Terebinthi: Cypri: Lentisci: Lilii: Balani, ac Metopio. Item Melle, Cera Myrtea, Cypriaque liquida, beneque subacta. Maleficium facile intelligitur: nam si gutta uesti laneae inspersa &eluta nihil maculę reliquerit aut sordis: aegregia est. Quę mutata fuerit, pertinaciter hęrebit. probatio alia, ut Lac coagulet: quod quidem adulterina non facit. praeterea sincerę gutta in lacte uel aquam celeriter sidet, elactescitque. Adultera ta olei modo innatat: contrahendo sese, stellatimue diffundendo. Sane uel sincera sentit aetatem: crassescit enim atque ita deterior fit. Errant uero, qui putant, sincerum, si in aquam addatur, primum desidere ad ima uasis: mox reciprocare commeareque: nec diffundi. Interputantur sarmenta eius &surculi: Xylobalsamum uocant. Ratio probi, ut recens sit, festucis praetenuibus: ruffum, beneque odoratum, &modice Opobalsamum redolens. Fertur e petra semen Hyperico simile: quo Balsami fructum adulterant. Coarguitur magnitudinerinanitate, ignauia effectus: sapore Piperis: ualidissima succo natura. excalfactoriaque: oculorum obscu ritates detergit: perfrictionibus uuluę cum Cera rosacea applicatus medetur. cit &menstrua &secundas &partus. febres cum horrore uenientes perunctis leuiores moli tur: ulcera sordida illitus purgat. concoctiones adiuuat potu, urinasque eiicit. anelantibus confert: aduersatur Aconito e lacte sumptus. Quemadmodum &con tra serpentes. idem expetitur Acopis: Malagmatis: Antidotis. omnino praecipua lachrymę gratia est: Secunda semini: minima surculo: semen illatum potu compunctionibus laterum &pulmonibus prodest. tussientibus: ischiadicis. comitialibus: uertiginosis, &iis: qui non nisi recta ceruice spiritum trahunt.