# De materiali medicina 192-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/192-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/192-2

XXXVIII OLEVM AMYGDALINVM Omen oleo Amygdalinum aliqui Metopion uocant. ratio eius haec est. n Amygdalę amarę sextarios octo purgant assicantque. ubi adanuerint: pi stillo ligneo in mortarium collatas: leuiter contundunt, quoad massa fi at, atque balteum. Hoc Heminis duabus aquę feruentis aspersum, semihoram dimittunt, ut perbibat. postea uehementius iterum tundunt: deinde ad tabellam pre mentes: cremorem excipiunt: & quod in digitis pingue obhęsit, in cornicula effingunt ac tergunt, rursusque in id, quod presserunt: heminam aquę unam infundunt, & spatio, ut combibat, interposito: iterum exprimunt forma: qua prius.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
