Latin
SAMPSVCHINVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 196-2
Unproofread scanNot analysed yet
SAMPSVCHINVM Omen unguento Sampsuchinum. Serpilli Casię, Abrotoni: Sisymbrii flo ris: Myrti foliorum: Sansuchi: singulorum modus pro uirium coniectura &proportione capitur. Omnia hęc pariter tunduntur. Omphacinum tusis additur ratione adhibita: sie immodice affusum probitatem succorum &efficaciam obliteret. Quatriduum perbibant oportet. praeterea exprimuntur. iterum noua alia pa ri mensura &tempore: in eodem oleo maceranda sunt: &ubi expessa fuerunt, adimenda. euadet hac forma consiciendi ualidius. Ad hoc opus Sansuchum legi praecipiunt. quae ex atro uiridis sit: quę plurimum oleat: quę acrimoniam modice pręferat. uis ei excal factoria: extenuatoria: acuta feminarum. pluribus malis, siue contractio, siue conuersio uuluae fuerit, auxilio futura. Menses, secundasque pellit. Exanimatis partuque natuiii turalibus earum impositum recreat. lumborum &inguinum dolori praesidio est. usus eius cum melle commendatior, in magna constrictione locos indurat. lassitu dines illitum soluit. Cataplasmatis ad opisthotonum commodissime addiicitur. Itemque ad quoscunque conuulsos.