# De materiali medicina 196-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, SAMPSVCHINVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/196-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/196-2

SAMPSVCHINVM Omen unguento Sampsuchinum. Serpilli Casię, Abrotoni: Sisymbrii flo ris: Myrti foliorum: Sansuchi: singulorum modus pro uirium coniectura & proportione capitur. Omnia hęc pariter tunduntur. Omphacinum tusis additur ratione adhibita: sie immodice affusum probitatem succorum & efficaciam obliteret. Quatriduum perbibant oportet. praeterea exprimuntur. iterum noua alia pa ri mensura & tempore: in eodem oleo maceranda sunt: & ubi expessa fuerunt, adimenda. euadet hac forma consiciendi ualidius. Ad hoc opus Sansuchum legi praecipiunt. quae ex atro uiridis sit: quę plurimum oleat: quę acrimoniam modice pręferat. uis ei excal factoria: extenuatoria: acuta feminarum. pluribus malis, siue contractio, siue conuersio uuluae fuerit, auxilio futura. Menses, secundasque pellit. Exanimatis partuque natuiii turalibus earum impositum recreat. lumborum & inguinum dolori praesidio est. usus eius cum melle commendatior, in magna constrictione locos indurat. lassitu dines illitum soluit. Cataplasmatis ad opisthotonum commodissime addiicitur. Itemque ad quoscunque conuulsos.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
