# De materiali medicina 199

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, NARCISSINVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/199

Postea in mortarium refuso: myrrhę tusę cribratęque. xxxx. denarios miscent: & quantum usus est: commouent: dein reponunt. Alii ad hoc genus oleo utuntur: quale in Cyprinum paratur. Pręcipua bonitas: si crocum impense olfactu reddat: quod quidem maxime pertinet ad medicos. Secunda si myrrham oleat. usus eius excalfacit corpus, somnum accersit: Ideoque phreneticis, saepe remedio est, modo in caput datum: modo in olfactorio admotum: modo naribus sublitum: eodem & pus mouetur & ulcera perpurgantur: Feminas quibus aut rigentes: aut astrictae sunt uuluae. Item: quarum obscenas partes ulcera concoethe dicta crassantur: cum cera & croco: medulla & oleo partibus duabus sanat: concoquit enim, emollit, humettat & mitigat. Glaucomatis cum aqua illinitut. Butyrinum: onychinum: Styracinum pares crocino uires obtinent. Nominibus modo dissonant: corporatura & ęffectu congruunt. LXVII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
