Latin
METOPIVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 201
Unproofread scanNot analysed yet
METOPIVM LXXIII Omen unguento Metopium. Conficitur in aegypto: nominatur ita de galbano, unde constatt cuius lignum Indigenae loci metopium uocant, expressum amaris amygdalis: cui addidere omphacium, cardamomum: lentiscum: mel: calamum: uinum: myrrham: semen balsami: galbanum, Resinam. Probatur odore graui &pinguetcardamomumque potius, atque myrtham quam galbanum subolens. uehementer excalfacit: comburit: quae compressa sunt, resoluit. Praeterea extrahit: purgatque ulcera. Neruis pręcisis &musculis prodest. Quibus humor iners in Scroto concreuit: simul cum exedentibus imponitur. Malagmatis ceratisque additur: horroribus &inflexibiliter conuulsis medetur. Sudoribus euocandis utile est. Ad uul uas aperiendas &ad durities earum placandas illinitur. Oino usus eius emolliendo psistit. MENDESIVM LXXIIII Omen unguento Mendesium: ex oleo balanino: Myrrha, cassia: Resina, conficitur. Quidam exiguum cinnamomi post condituram, appen sionemque spargunt, Idque inutiliter, quia non eadem est uis odoribus, nisi una decoctis. Vt ilitas huius, quę metopii: tantum igiiauior. STACTE Ixxv 3 ττ ἐ Omen unguento stacte. Pinguitudo ea est recentis myrrhae. Tunditur haec cum paruo aquae: dein per machinas aqua foras exprimitur. Odoratissima hęc, &preciosa impendio est: &per se unguentum facit sine oleo stacten uocatum. Commendatissima uero: quę impromiscua &libera oleo fit: &quae minima portione plurimum calfaciat: similemque uim, tum myrrhae, tum unguentorum CINNAMOMINVM excalfatoriis obtineat. LXXVI. Omen unguento cinnamominum. Constat oleo balanino: et ad domann dam olei naturam, lentisco, surculis balsami: calamo sicut ad condiendam suauitatem, cinnamomo semine balsami: myrrlia partibus quatuor quam cin namonum fuerit. addiicitur diluendis &conspergendis iis mel. laus unguento in odore neum acer sit: sed perblandus, myrrhamque pręsentans. Item in corpore, uti crassissimum sit: uti odoratissimum, &si degustes amaritudine uehementi. hoc eueniet: quotiens crassitudinem a myrrha, non a Resina contraxerit. Resina. n. neque amara, neque odora ta est. Natura unguento acerrima: excalfatoria: persalsa. feruore igitur suo aperit discutit: diffundit: extrahitque humores &flatus: qui parte corporis aliqua coierint. Vuluis cum oleo partibus duabus &cera &medulla sublinitur. Ita n. acrimo nia eius frangitur: &ad usum emolliendi prope retrahit. nisi sic emollias, adurit corpora, obiterque indurat. Ex omnibus erassis unguentis unum proinde ad sistulas &putria carnium erodenda adsciscitur efficaciter. herhiam aquae foris impositum, Ad carbunculos &Gangraenas addito cardamomo. Algores in febribus: quae obambulant: &tremores excalfacit. Morsibus uenenatis illinitur: priuatimque scorpionum. phalangiorumque ictibus cum Primitiua ficu: quę trita sit: imponitur. XII