# De materiali medicina 201

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, METOPIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/201

METOPIVM LXXIII Omen unguento Metopium. Conficitur in aegypto: nominatur ita de galbano, unde constatt cuius lignum Indigenae loci metopium uocant, expressum amaris amygdalis: cui addidere omphacium, cardamomum: lentiscum: mel: calamum: uinum: myrrham: semen balsami: galbanum, Resinam. Probatur odore graui & pinguetcardamomumque potius, atque myrtham quam galbanum subolens. uehementer excalfacit: comburit: quae compressa sunt, resoluit. Praeterea extrahit: purgatque ulcera. Neruis pręcisis & musculis prodest. Quibus humor iners in Scroto concreuit: simul cum exedentibus imponitur. Malagmatis ceratisque additur: horroribus & inflexibiliter conuulsis medetur. Sudoribus euocandis utile est. Ad uul uas aperiendas & ad durities earum placandas illinitur. Oino usus eius emolliendo psistit. MENDESIVM LXXIIII Omen unguento Mendesium: ex oleo balanino: Myrrha, cassia: Resina, conficitur. Quidam exiguum cinnamomi post condituram, appen sionemque spargunt, Idque inutiliter, quia non eadem est uis odoribus, nisi una decoctis. Vt ilitas huius, quę metopii: tantum igiiauior. STACTE Ixxv 3 ττ ἐ Omen unguento stacte. Pinguitudo ea est recentis myrrhae. Tunditur haec cum paruo aquae: dein per machinas aqua foras exprimitur. Odoratissima hęc, & preciosa impendio est: & per se unguentum facit sine oleo stacten uocatum. Commendatissima uero: quę impromiscua & libera oleo fit: & quae minima portione plurimum calfaciat: similemque uim, tum myrrhae, tum unguentorum CINNAMOMINVM excalfatoriis obtineat. LXXVI. Omen unguento cinnamominum. Constat oleo balanino: et ad domann dam olei naturam, lentisco, surculis balsami: calamo sicut ad condiendam suauitatem, cinnamomo semine balsami: myrrlia partibus quatuor quam cin namonum fuerit. addiicitur diluendis & conspergendis iis mel. laus unguento in odore neum acer sit: sed perblandus, myrrhamque pręsentans. Item in corpore, uti crassissimum sit: uti odoratissimum, & si degustes amaritudine uehementi. hoc eueniet: quotiens crassitudinem a myrrha, non a Resina contraxerit. Resina.n.neque amara, neque odora ta est. Natura unguento acerrima: excalfatoria: persalsa. feruore igitur suo aperit discutit: diffundit: extrahitque humores & flatus: qui parte corporis aliqua coierint. Vuluis cum oleo partibus duabus & cera & medulla sublinitur. Ita n. acrimo nia eius frangitur: & ad usum emolliendi prope retrahit. nisi sic emollias, adurit corpora, obiterque indurat. Ex omnibus erassis unguentis unum proinde ad sistulas & putria carnium erodenda adsciscitur efficaciter. herhiam aquae foris impositum, Ad carbunculos & Gangraenas addito cardamomo. Algores in febribus: quae obambulant: & tremores excalfacit. Morsibus uenenatis illinitur: priuatimque scorpionum. phalangiorumque ictibus cum Primitiua ficu: quę trita sit: imponitur. XII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
