Latin
LIBER
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 206
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER PRIMVS XIIII urinas ciet. folia earum trita inflammationibus litu auxiliantur. uulnera quoque ne in flammentur iniecta custodiunt. Trita &decocta in aceto: si colluatur os calidis, Dentium dolori prosunt. priuatim &iocinori utilia sunt Drachmę pondere in aqua uel melle mixto pota. Eandem uim habent &cortices appellatae Strobili: &folia si bibantur. Teda earum in tenues assulas pręscissa decoquitur in aceto ad detium dolores contento decocto parte qua dolent. Ex eadem materia fiunt hastulae ad medicamenta lassitudinis: &ad ea quae lana molli excipiuntur feminarum desideriis. Fuligo ex his ad condituram accipitur atramenti eius: quo ad uolumi na scribenda utuntur. Item ad calliblepharum. Emendat &angulos oculorum erosos: Raritatem superciliorum. Dilachrymationes. PITYIDES LXxxx Ytyida uocant fructum e Picea Pinuque in conis uel metis repertum. Inest ei uis astringendi, calfaciendique aliquatenus. per se uero &cum melle aduer sus tussim &uitia pectoris adhibetur. NVCLEI PINEI LXXXXI Vclei Pinei tam per se quam cum passo &Cucumeris semine si bibatur. urinam cient. Vesicę renumque acrimonias hebetant. Miscetur iis contra sto machi rosiones Portulacę succus. infirmitatem uirium Roborant. humores in stomacho consistentes: qui computrescant: retundunt, recentes ab arbore in passo confracti coquuntur ad ueteres tusses &tabem: ut liquor quoque per singulo dies bi LENTISCVS LXXXXII batr pondere cyathorum trium. Entiscus arbor nota. concretu toto astrictoria est. Semini foliis cortici tam eradice quam ramis eadem uis. Exprimitur succus e cortice: foliis: Radice cum aqua percoctis post coctionem folia eximuntur aqua. iterum coquitur. donec fiat crassitudo mellis. huic natura spissadi. sanguinem reucientibus: uentris solutionibus: Dysentericis bibendus datur. prodest &contra sanguinem mulieribus erum pentem: &ad uuluę, sedisque procidentiam. In totum Acacię &Hypocistidis more in usu respondet. Eadem praestat &foliorum succus tantum expressus. decocto eorum fouendo alie nata explentur. Ossa confracta resarciuntur. Abundantia mensium in feminis sistitur. ulcera: quae depascunt, arcentur. urinas molitur. dentium mobiles colluit. Cremia eius uirentia dentibus Calamistri uice atteruntur: exteruntque eos. oleo ex semine eius facto proprietas Styptica est. promitur ad quaecunque pręstringi opus sit. LXXXXIII