# De materiali medicina 206

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/206

LIBER PRIMVS XIIII urinas ciet. folia earum trita inflammationibus litu auxiliantur. uulnera quoque ne in flammentur iniecta custodiunt. Trita & decocta in aceto: si colluatur os calidis, Dentium dolori prosunt. priuatim & iocinori utilia sunt Drachmę pondere in aqua uel melle mixto pota. Eandem uim habent & cortices appellatae Strobili: & folia si bibantur. Teda earum in tenues assulas pręscissa decoquitur in aceto ad detium dolores contento decocto parte qua dolent. Ex eadem materia fiunt hastulae ad medicamenta lassitudinis: & ad ea quae lana molli excipiuntur feminarum desideriis. Fuligo ex his ad condituram accipitur atramenti eius: quo ad uolumi na scribenda utuntur. Item ad calliblepharum. Emendat & angulos oculorum erosos: Raritatem superciliorum. Dilachrymationes. PITYIDES LXxxx Ytyida uocant fructum e Picea Pinuque in conis uel metis repertum. Inest ei uis astringendi, calfaciendique aliquatenus. per se uero & cum melle aduer sus tussim & uitia pectoris adhibetur. NVCLEI PINEI LXXXXI Vclei Pinei tam per se quam cum passo & Cucumeris semine si bibatur. urinam cient. Vesicę renumque acrimonias hebetant. Miscetur iis contra sto machi rosiones Portulacę succus. infirmitatem uirium Roborant. humores in stomacho consistentes: qui computrescant: retundunt, recentes ab arbore in passo confracti coquuntur ad ueteres tusses & tabem: ut liquor quoque per singulo dies bi LENTISCVS LXXXXII batr pondere cyathorum trium. Entiscus arbor nota. concretu toto astrictoria est. Semini foliis cortici tam eradice quam ramis eadem uis. Exprimitur succus e cortice: foliis: Radice cum aqua percoctis post coctionem folia eximuntur aqua. iterum coquitur. donec fiat crassitudo mellis. huic natura spissadi. sanguinem reucientibus: uentris solutionibus: Dysentericis bibendus datur. prodest & contra sanguinem mulieribus erum pentem: & ad uuluę, sedisque procidentiam. In totum Acacię & Hypocistidis more in usu respondet. Eadem praestat & foliorum succus tantum expressus. decocto eorum fouendo alie nata explentur. Ossa confracta resarciuntur. Abundantia mensium in feminis sistitur. ulcera: quae depascunt, arcentur. urinas molitur. dentium mobiles colluit. Cremia eius uirentia dentibus Calamistri uice atteruntur: exteruntque eos. oleo ex semine eius facto proprietas Styptica est. promitur ad quaecunque pręstringi opus sit. LXXXXIII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
