# De materiali medicina 207-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, FVLIGO RESINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/207-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/207-2

FVLIGO RESINAE LXXXXVII Mnis Resina liquida uritur sic. uase partibus quatuor maiore quam liquoris infundendi modus sit: congius Resinae in duobus aquę pluuiae coquitur ociosę carbonibus: atque identidem uentilatur: donec olere desinat: simulque fiat fragilis hiulca lentescens. ubi refrixerit: conditur fictili minime loricato, id autem est non picato: ita euadit insigniter candida: prius uero liquan da colandaque est, ut uitia eius & cortices separentur. alii utilius putant sine aqua co quere, lento igne primum deinde cum in eo est, ut confluat: aceruatim carbones accumulant: & in triduum iustum coquunt die ac nocte interuallo nullo iusque dum notę illę: quas diximus: existant. postremo ratione qua superius recondunt. siccas earum coxisse tota die sufficiet: postea reponantur. Resina usta, malagmatis odo ratis & acopis miscetur: colorandis quoque unguentis. Excipitur & Fuligo Resinę ita ut Turis tempestiua in calliblepharum: angulos oculorum exesos: glabra supercilia: oculos lachrymantes. fit ex ea & atramentum librarium. PIX LXXXXVIII Icis summae species duae. sicca & liquida. liquidam nonnulli Conon appellant. Largitur hanc Pinus & Picea ex assulis arboris suae pinguissimis. melior Intelligitur: quo nitidior: leuior: purior. Aduersatur uenenis: quae quis in ci

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
