# De materiali medicina 207

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, MASTICHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/207

RESINAE LXXXXV Esina Terebinthi e multis locis conuehitur. Arabia petręa Iudęa: Cypro Syria: Africa: Insulis Cycladibus: quae & praestantior. Est enim alba: per lucida: colore uitri: cerulea: odorata: & Terebinthi plus referens: ex om nibus Resinis principatus Terebinthinae datur: post eam Lentiscinae: tum ei: quę de picea raditur: & Abiete. ultimum locum Pinea strobilinaque obtinet. Natura in medendo excalfacere: mollire: purgare: discutere. In tussi & tabe dilingitur & per se, & melle accepto. Item ad pectoris uitia. urinam exigit: cruda concoquit: uentrem emollit. palpebrarum pilos incommodos replicat. Lepris illinitur cum nitro: aerugine: atramento sutorio. utilissima & auribus saniosis, cum oleo atque mel le. Item in pruritu genitalium. Miscetur emplastro: Malagmati. Acopo: laterum dolores finit per se iuncta & imposita. RESINAE ALIAE LXXXXVI Esina liquida è Pinu & Picea gignitur, utique non omni lono: sed in Gallia & Tyrrenia. pridem & a Colophone inuehebatur. unde nomen Colophonię. Importatur & e Gallia subalpina patrio laricis nomine singularis remedii aduersus ueterem tussim in eclegmate tradita & per se. differentia earum & in colore habetur. Aliis candido: aliis oleagino: Quibusdam melleo qualis Larici appellatae. raditur & Cupresso ad eadem utilis Liquida. siccas partim e Strobilo & Abiete. partim è Pinu & Picea colligunt. In sicco genere quaerunt ut sit odoratissima atque perlucida. displicet ruffa: dilutaque. placet similis cerae nec contumax frangi. antecedit alias bonitate: quam Piceae & abietes redunt quoniam odorata sit, Redolensque Turis. Resinam excellentem & Ebusus mittit: Insula ea est secundum Hispaniam obiacens. e Strobilo: Pinu: Cupresso: Inferiores multo funduntur: neque in opera respondentes ut illę. Caeterum ad eosdem usus: cum has, tum illas conuertimus. Lentiscina Terebinthinę utilitates pręsentat sane.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
