# De materiali medicina 209

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PISSASPHALTON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/209

PISSASPHALTON CIIII St & quod Pissasphalton appellant ex argumento picis & bituminis na tum in Appollomiatarum agro: qui ad Epidaurum sunt: defertur hoc fluminis impetu pariter a Cerauniis montibus: & erumpit in littora: tum ad glebae similitudinem spissatur: & in densitatem coit redolens mixtam bitumini picem. NAPHTHE Aphthe bituminis Babyloii colatura est colore candida, inuenitur & nigra natura ignium rapax. ut qui transiliant in eam quamuis procul uisam. prodest contra suffusiones. albuginesque. omnia autem bitumiis genera inflammationes defendunt: col lectiones discutiunt: agglutinant: emolliunt: uuluarum strangulationes & procidentias, suf fitu olfactu, apposituque reprimunt: comitiales morbos ustum explorat, gagatę lapidis modo. Purgationes feminarum in uino & Castoreo potum elicit. tussim ueterem: aneli tus difficiles atque suspiriosos emendat. serpentium morsibus: coxendicum & laterum doloribus resistit. Cocliacis catapotium est: cum aceto uero potum discutit concretum sanguinem. Dysentericis liquefactum cum prisana infunditur. distillationes pituitę consumit accensum. dentibus in dolore circulitum medetur. aridum excalfactum radiolo pilos, genarum incommoditates reclinant. Illinitur & podagris: articularibus morbis: lethargo cum farina hordacea, nitro & cera. uis pissasphalto. quę pici confussae bitumini. CVI CVPRESSVS Vpressus astringit: refrigerat. folia eius cum passo & Myrrhae exiguo: uesicae fluctionibus & urinę difficultatibus medentur. Galbuli eius san guinem eiicientibus tusi cum uino bibuntur. Dysentericis quoque: Alui rheumatismis: orthopnoicis: tussientibus utiles sunt. Eadem & decocti eorum opera est. tusi cum fico duritias molliunt. polypos naribus eximunt. scabritias ungui bus tollunt cum aceto decocti: Mox triti additis lupinis. hernias interanei coercent illitu. Folio natura: quę pilulis. uidentur his abigi culices quoque si accendantur cum coma. uulneribus glutinandis folia trita per se illinimus. Eadem imposita sanguinem cohibent. Capillum denigrant ex aceto trita. per se uero & cum po lenta: ignibus sacris ulceribus: quę serpunt: carbunculis prosunt: oculorum quoque inflammationibus linuntur. cum cera si imponantur: adiuuant stomachum.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
