Latin
RHODIDES
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 217
Unproofread scanNot analysed yet
oculos proci dentes reponit. abundantiam mensium in feminis sistit. uuluam prociduam resilire conpellit. aluum fluentem potu, infusuque comprimit. ab eo capilli tinguntur. lauatur uero ad oculorum utilitates in aqua tritus effuso tam diu superiore illo; quasi spumae tectorio, quamdiu pura supernatantis aquę sinceritas constet. postea defingitur in pastillos. uritur &in cruda fidelia usque dum siglina fornacibus percoquatur. ab aliis in carbone torretur identidem follibus flata. decocto spinę articulos dissolutos fouemus. gummi optimum esse conueniunt ex hac spina uermiculatum colore uitri: perlucidum: sine corticibus. Secunda probitas candido. Resinosum, &Sordi dum improbatur. Effectus ei conglutinandi Medicamentis additum acrimonias hebetat. Ambustis prodest, &pustulas gigni prohibet illitum cum ouo. ACACIA ALIA CXLII Liud genus acacię in Ponto &Cappadocia nascitur: figura quidem aegyptiae: cęterum minus magna multo atque humi se continens. tenerior, &spinosior acacia cruciformi senticum implexu: foliis rutę. autumno fert semen folliculis iugatis: quo modo triloci, modo quadriloci sunt: minus grano lenticulę fit &ex hac expressa tota succus ad astringendum: sed minus efficax. oculorum certe utili