Latin
OLEA SYLVESTRIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 218-2
Unproofread scanNot analysed yet
OLEA SYLVESTRIS CXXXXVI Lea syluestris: quam alii cotinon hoc est oleastrum uocant. sunt qui oleam Aethiopicam nuncupent: folia eius astringunt. trita igni sacro: ulceribus: quae serpunt: epinyctidi admouentur: carbunculos: nomas: paronychia inhibent. ulceribus sordidis illinuntur: panos &collectiones cum melle discutiunt. crustas resoluunt cum melle iniecta: cutem in capite auulsam conglutinant. commanducata oris ulceribus &priuatim infantium medentur. Iidem effectus expressis &cocto eorum respondent. proluuiem sanguinis &abundantiam feminarum coercent succo apposito. hic &Acinas oculorum &pustulas sanat:ulcera &ueteres fluctiones: proinde in collyria expetitur. Erosiones genarum emendat. Excipitur autem succus tusis uino affuso, uel aqua: siccatusque in pas tillos digeritur: quanquam discrimen illud, quod effectus succo in uino ualidior quam in aqua, &diuturnitas maior. hic utiliter istillatur auribus: si pus effluat, exulceratęue sint. fo liis in coeliaco uenter illinitur cum farina ordeacea. Vruntur hęc cum floribus ut Spodii uicem cinis pręstet. componuntur cruda olla: quae oblinitur: &in fornace habetur usque dum torreatur figlinum: deinde uino restringuitur: quo perinde infu so acceptoque iterum uritur. Postea eluitur ut cerussa. Postremo pastilli conduntur Miscentur ita oculorum medicamentis non alio usu quam spodii. CXXXXVII OLEA Leae foliorum eadem natura: nisi quod minus uehemens quam priorum in telligitur, eoque magis blanda &commodior oculis uidetur, succus: qui ligno recenti accenso distillat: furfures: psoras: lichenasque sanat. Fructus quoque ipsarum &nomas repurgat &furfures discutit, sansarum hoc est nucleorum medulla cum axungia &poll ine farraceo scabris unguibus mponitur. OLIVAE COLYMBADES CXLVIII Liuae colymbades tritę ambustis pustulas defendunt. sordida ulcerum pur gant. succus earum e muria colluentium gingiuas compescit. dentes infirmos commotosque stabilit. oliuae subruffae, ac recentes alienę uentri, sto macho utiles sunt. contra nigrę ac maturae faciliores uentri: difficiles stomacho: ne oculis quidem conueniunt. capiti dolorem inferunt. tostae &impositae nomas amoliuntur: carbunculos rumpunt.