# De materiali medicina 218-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, OLEA SYLVESTRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/218-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/218-2

OLEA SYLVESTRIS CXXXXVI Lea syluestris: quam alii cotinon hoc est oleastrum uocant. sunt qui oleam Aethiopicam nuncupent: folia eius astringunt. trita igni sacro: ulceribus: quae serpunt: epinyctidi admouentur: carbunculos: nomas: paronychia inhibent. ulceribus sordidis illinuntur: panos & collectiones cum melle discutiunt. crustas resoluunt cum melle iniecta: cutem in capite auulsam conglutinant. commanducata oris ulceribus & priuatim infantium medentur. Iidem effectus expressis & cocto eorum respondent. proluuiem sanguinis & abundantiam feminarum coercent succo apposito. hic & Acinas oculorum & pustulas sanat:ulcera & ueteres fluctiones: proinde in collyria expetitur. Erosiones genarum emendat. Excipitur autem succus tusis uino affuso, uel aqua: siccatusque in pas tillos digeritur: quanquam discrimen illud, quod effectus succo in uino ualidior quam in aqua, & diuturnitas maior. hic utiliter istillatur auribus: si pus effluat, exulceratęue sint. fo liis in coeliaco uenter illinitur cum farina ordeacea. Vruntur hęc cum floribus ut Spodii uicem cinis pręstet. componuntur cruda olla: quae oblinitur: & in fornace habetur usque dum torreatur figlinum: deinde uino restringuitur: quo perinde infu so acceptoque iterum uritur. Postea eluitur ut cerussa. Postremo pastilli conduntur Miscentur ita oculorum medicamentis non alio usu quam spodii. CXXXXVII OLEA Leae foliorum eadem natura: nisi quod minus uehemens quam priorum in telligitur, eoque magis blanda & commodior oculis uidetur, succus: qui ligno recenti accenso distillat: furfures: psoras: lichenasque sanat. Fructus quoque ipsarum & nomas repurgat & furfures discutit, sansarum hoc est nucleorum medulla cum axungia & poll ine farraceo scabris unguibus mponitur. OLIVAE COLYMBADES CXLVIII Liuae colymbades tritę ambustis pustulas defendunt. sordida ulcerum pur gant. succus earum e muria colluentium gingiuas compescit. dentes infirmos commotosque stabilit. oliuae subruffae, ac recentes alienę uentri, sto macho utiles sunt. contra nigrę ac maturae faciliores uentri: difficiles stomacho: ne oculis quidem conueniunt. capiti dolorem inferunt. tostae & impositae nomas amoliuntur: carbunculos rumpunt.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
