# De materiali medicina 218

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, AMVRCA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/218

succum. Folia eius contrita cum modico Piperis dantur bibenda in ulno gracilioris intestini morbo. per se uero ex aqua conceptionem potu adi munt. fructus sanguinem expuentibus prodest. utilitas corticis eadem. cinis eius callum & clauum aceto misto sanat. foliorum & corticis succus in calice punico excalfactus cum rosaceo auribus infunditur: quae doleant. Eorundem decocto podagras foueri utilissimum: quo furfures quoque purgantur. Manat ex ea succus cum exciso cortice qui concretus in plaga colligitur ad purganda quę obstent oculis.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
