# De materiali medicina 219

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CXLVIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/219

CXLVIIII OLEVM OLEASTRI Yluestris oleo gingiuas uligine laborantes imbuimus, ad dentium mobilitatem colluitur os. Ex calfacto rheumatismos gingiuarum foueri utilissimum. inuoluta.n. stilo lana intingitur oleo & gingiuis applicatur usque dum al OLEA AETHIOPICA bescant. Achryma: quae ex arbore ipsa destillat, ęthiopicae oleę quadantenus simi lis Scamonio est: ruffiuscula & stillicidiis minutis mammosa: gustu mor daci. damnatur Gummi aspectu & Hammoniaei nigricans inersque in lingua. Eandem guttam nostrates quoque fundunt oleae atque etiam in oleastro quae rendam. oculos hebetiores clarificat. cicatrices in iis & albugines exterit. urinam & menses molitur: dentium dolores: cauernis addita efficaciter illinitur. Ascribitur & inter uenena: enectos partus in utero extrahit. Impetigines leprasque tollit. olea strum quoque Olea Aethiopica nominatur. QVERCVS SIVE ROBVR CLI Obur omne astringendi uim habet, praesertimque interior & subiecta cor tici Tilia: quę ligno membranacea cohęret. Idem pollet & tunica ea: quę glandem sub caliculo obducit. decocta earum iuuant coeliacos, dysetericos, san guinem excreantes. tritę feminis contra profusiones immodicas admouentur in uellere. GLANDES CLII Imili & glandibus natura: urinam trahunt: capiti dolores creant deuoratę inflationesque pariunt: Auxiliares contra serpentium percussus uescentibus sunt. Succus decocti prodest contra toxica cum uaccino lacte potus. Glande cruda intrita collectiones tolluntur. duritias: quas cacoethae uocant & ulcera malignioria sanat cum salsa suis axungia illita. Eadem omnibus uis: Sed ilignis maior. FAGVS ET ILEX CLIII Ago & ilici: quę species roboris sunt: pares effectus redduntur. Ilex cor tice: qui ablatus radice sit: decocto in aqua: quoad dum remollitus dista bescat: illito nocte una capillos denigrat utique Cimolia terra praeparatos extritosque ante. Folia omnium tusa tritaque siccant tumores: Torpentia membra corroborant.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
