Latin
CYTINVS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 222
Unproofread scanNot analysed yet
MALICORIVM CLXIII Vtamina mali granati: quae malicorium nonnulli appellant: astringen di &ipsa uim continent: iisdem quoque utilitatibus pollent: quibus &cy tini. radix decocta succum emittit: qui tineas latas expellit &necat. BALAVSTIVM CLXIIII Alaustium flos est syluestris punicę. Genera eius multa: candidi: Rubri: Rosacei. Proxima cytino supradicto germanitate. Succus ut hypocisti dis premitur. Natura ei spissare: cytini &hypocistidis effectibus. MYRTVS CLXV Yrtus urbana utilior medicinae nigra, quam candida: Et inter nigras montana, semen habet minus ualidum: cuius sicut &arboris natura sit ut astrin gat. Datur autem uirens &siccum potu ciboque sanguinem excreantibus, uesicae Rosionibus succo uiridium eadem proprietas. Stomacho utilis est. urinam cit. bibitur contra phalangium in uino &scorpionis ictus. Seminis Cocto inficitur capillus. Vicera in extremitatibus corporis nata cum uino sufferuefactum &illitum sanat. Inflammationibus oculorum imponitur, cum polenta illinitur ęgy lopi. Ex eodem semine uinum fit expresso cremore &leuiter decocto: uitiatur enim acore: quod ita praeparatum non sit, praesumentes id in cibis crapulam negantur sentire: prodestque ad omnia quę semen. Abundantiam feminarum insessione prohibet. Item uuluam sedemque procidentem. utile &furfuribus: ulceribus manantibus. Pustularum eruptionibus, capillis fluentibus. Additur quoque in medicamenta: quae liparas uocant eadem de causa, qua oleum: quod e foliis eius conficitur. Decoquuntur ad insidendum &folia quo modo &articulos dissolutos, collisosque fouent: &ossa fracta: Vitiligines purgant: eodem decocto utuntur ad aures purulentas: capillorum nigritiam. Pares effectus &succo. Folium tritum illinitur ex aqua ulceribus atque locis: quę in humore sunt: omnibus: itemque &coe liacis. Cum olei uero acerbi aut Rosacei exiguo atque uinitulceribus: quę serpunt: Igni sacro: Testium tumoribus: epinyctiditcondylomatis. Eorundem arentium farina, paronychiis: pterygiisque inspergitur. uirus alarum &feminum mitigat. cardiacis sudores imposita cohibet. Cremata &cruda cum cerato purgant ambusta igni: pterygia: paronychia: Exprimitur foliis succus, affuso paulatim uino uetere, alias aqua eoelesti, atque etiam expresso. Probatur qui tortiuus recensque sit. Arefactum situs occupat, ignauus segnisque redditur. CLXVI