# De materiali medicina 222

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CYTINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/222

MALICORIVM CLXIII Vtamina mali granati: quae malicorium nonnulli appellant: astringen di & ipsa uim continent: iisdem quoque utilitatibus pollent: quibus & cy tini. radix decocta succum emittit: qui tineas latas expellit & necat. BALAVSTIVM CLXIIII Alaustium flos est syluestris punicę. Genera eius multa: candidi: Rubri: Rosacei. Proxima cytino supradicto germanitate. Succus ut hypocisti dis premitur. Natura ei spissare: cytini & hypocistidis effectibus. MYRTVS CLXV Yrtus urbana utilior medicinae nigra, quam candida: Et inter nigras montana, semen habet minus ualidum: cuius sicut & arboris natura sit ut astrin gat. Datur autem uirens & siccum potu ciboque sanguinem excreantibus, uesicae Rosionibus succo uiridium eadem proprietas. Stomacho utilis est. urinam cit. bibitur contra phalangium in uino & scorpionis ictus. Seminis Cocto inficitur capillus. Vicera in extremitatibus corporis nata cum uino sufferuefactum & illitum sanat. Inflammationibus oculorum imponitur, cum polenta illinitur ęgy lopi. Ex eodem semine uinum fit expresso cremore & leuiter decocto: uitiatur enim acore: quod ita praeparatum non sit, praesumentes id in cibis crapulam negantur sentire: prodestque ad omnia quę semen. Abundantiam feminarum insessione prohibet. Item uuluam sedemque procidentem. utile & furfuribus: ulceribus manantibus. Pustularum eruptionibus, capillis fluentibus. Additur quoque in medicamenta: quae liparas uocant eadem de causa, qua oleum: quod e foliis eius conficitur. Decoquuntur ad insidendum & folia quo modo & articulos dissolutos, collisosque fouent: & ossa fracta: Vitiligines purgant: eodem decocto utuntur ad aures purulentas: capillorum nigritiam. Pares effectus & succo. Folium tritum illinitur ex aqua ulceribus atque locis: quę in humore sunt: omnibus: itemque & coe liacis. Cum olei uero acerbi aut Rosacei exiguo atque uinitulceribus: quę serpunt: Igni sacro: Testium tumoribus: epinyctiditcondylomatis. Eorundem arentium farina, paronychiis: pterygiisque inspergitur. uirus alarum & feminum mitigat. cardiacis sudores imposita cohibet. Cremata & cruda cum cerato purgant ambusta igni: pterygia: paronychia: Exprimitur foliis succus, affuso paulatim uino uetere, alias aqua eoelesti, atque etiam expresso. Probatur qui tortiuus recensque sit. Arefactum situs occupat, ignauus segnisque redditur. CLXVI

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
