Latin
MYRTIDANVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 223
Unproofread scanNot analysed yet
CERASIA CLXVII Erasia &ipsa cum uirent: aluum molliunt: eadem siccata aluum sistunt. Cerasorum gummi prodest tussi ueteri sumptum in mixto. Creditur &gratiorem colorem moliri: claritatemque oculorum, ciborumque appetentiam: calculosis prodesse cum uino potum. SILIQVAE CLXVIII Iliquae recentes alienę stomacho sunt: aluum leuant: eaedem siccatae con stringunt: &stomacho utiliores fiunt. urinas cient. maxime: quę uinaceis conduntur. MALVS CLXIX Ali omnium generum flore, folio, germine, spissandi uiribus pollent. Pręsertimque cotoneę. Poma ipsa manduntur crudiuscula, ubi constringendum quid sit. Non idem possunt matura. Ex iis uerna bilem contrahunt. Neruos omnes lędunt: spiritus flatusque aggenerant. COTONEA CLXX Otonea conferunt stomacho: lotium trahunt. cocta suauiora. cruda tamen prosunt coeliacis, dysentericis, Purulenta excreantibus, cholericis. Dilutum eorum stomachi aluique fluctionibus. Succus crudorum ortopnoicis: decocto quoque eorum fouentur si procidant uuluę &interanea. Quae ex iis cruda in melle conduntur: urinam mouent. Mellis autem naturę Proprietatem suam adiiciunt: quippe quod astringendi &conspissandi uim combibat. Quę ue ro in melle conduntur cocta stomacho utilia sunt: Iucunda &gustu. Sed constringentem illam uim succi amittunt. Eadem cruda miscentur cataplasmatis: contra uentris solutiones: euersiones ardoresque stomachi. Inflammationes mammarum, duritias lienis, condylomata. Fit autem &uinum ex iis tusis expressisque addito inueterandi causa mellis sextario in sextarios succi sexdecim, niita fiat, celeriter acescentis. ualet ad suppradicta omnia. Temperatur &oleum ex iis: quod Melinum uocauimus: utilissimum ad quęcunque unguentum astrictorium opus est. Alethena maxime in hunc usum leguntur. Parua sunt hęc rotunditatisque in orbem cir cumactę: uibrantiaque odore. Minus utilia sunt: quae struthea nominantur &grandia. Flos &uiridis &siccus illinitur omnibus: quę conspissare necesse est: Epiphoris oculorum: eiectionibus sanguinis: alui fluctionibus: feminarum mensibus e mero bibentium conuenit. CXXI