Latin
AMYGDALVS AMA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 226
Unproofread scanNot analysed yet
PISTACIA CLXXXVIII Istacea syriae sunt: nucleis pineis similia: stomacho amica. Prodesse aduersus serpentium ictus trita produntur: siue edantur, siue bibantur. IVGLANS CLXXXIX Vces Iuglandes alii Regias. Alii Persicas nuncupant Refides in corpore sunt: &difficile transeunt sumptae. Stomacho inutiles: biliosę: dolorem capitis inferentes: Tussientibus inimicae: sed uomituris ieiunis aptae: an tecedentes in cibis, &postea quoque illatę cum caricis, atque Ruta hebetant uenena: Quo plures quis nuces ederit: hoc facilius animalia uentris lata expellit. Mammarum inflamationi abscessibus, luxatisque imponuntur, cum exiguo mellis, &ruta. Cum cepa autem, &sale, &melle canis hominisque morsui: cum cortice suo combustę iniectaeque umbilico discutiunt tormina. Ipsum putamen crematum tritumque in oleo atque uino Infantium puerorum capite peruncto nutrit capillum: &ad alopecias eo sic utuntur. Nuclei earum combusti cinere cum uino uluis apposito feminarum purgationes coercent. caro iuglandium: quę pręueteres siut medetur gangrenis carbunculis ęgylopiae: commanducata, &prorinus ex ore imposita: breui momento. Fingitur tusis expressisque oleum. Recentes stomacho mi nus infensę Iucundioresque: Ideo alliatis induntur ad leniendam, leuandamque acri moniam. Liuentibus medentur illitu.