# De materiali medicina 226

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, AMYGDALVS AMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/226

PISTACIA CLXXXVIII Istacea syriae sunt: nucleis pineis similia: stomacho amica. Prodesse aduersus serpentium ictus trita produntur: siue edantur, siue bibantur. IVGLANS CLXXXIX Vces Iuglandes alii Regias. Alii Persicas nuncupant Refides in corpore sunt: & difficile transeunt sumptae. Stomacho inutiles: biliosę: dolorem capitis inferentes: Tussientibus inimicae: sed uomituris ieiunis aptae: an tecedentes in cibis, & postea quoque illatę cum caricis, atque Ruta hebetant uenena: Quo plures quis nuces ederit: hoc facilius animalia uentris lata expellit. Mammarum inflamationi abscessibus, luxatisque imponuntur, cum exiguo mellis, & ruta. Cum cepa autem, & sale, & melle canis hominisque morsui: cum cortice suo combustę iniectaeque umbilico discutiunt tormina. Ipsum putamen crematum tritumque in oleo atque uino Infantium puerorum capite peruncto nutrit capillum: & ad alopecias eo sic utuntur. Nuclei earum combusti cinere cum uino uluis apposito feminarum purgationes coercent. caro iuglandium: quę pręueteres siut medetur gangrenis carbunculis ęgylopiae: commanducata, & prorinus ex ore imposita: breui momento. Fingitur tusis expressisque oleum. Recentes stomacho mi nus infensę Iucundioresque: Ideo alliatis induntur ad leniendam, leuandamque acri moniam. Liuentibus medentur illitu.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
