Latin
AVELLANE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 227
Unproofread scanNot analysed yet
FICVS AEGYPTIA Icus aegyptiat quam alii Sycomoron: Alii Sycaminon appellant, Fructum fert cognominem Sycomorum uocatum ex argumento gustus ignaui. Arbor ipsa de amplissimis: ficus similitudine, largo succo, foliis moro per quam proximis. Fructus anno quoque ternos quaternosque fundit: eosque non ramis ut ficus: Sed caudice ipso gerit similes caprificis: dulcioresque grossulis hoc est primitius in fico pomis sine granis interioribus: Nec maturescunt aliter quam scal pendo ferreis unguibus, magno prouentu eorum in caria &in Rhodo prorsusque locis minime abundantibus tritico. Populis uero in penuria pro pane frumentoque satiffaciunt. Tam restibilis pomi eius ubertas &copia est. Facile id uentri ac minimi cibi: stomachoque iutilis. Excipitu arbori nouellę succus antequam fructus exeat: cortice summo desquamato lapide. Altior plaga nihil remittit: colligitur penicillo, aut uellusculo adsiccatusque &in pastillos diuulsus uase fictili reponitur. Molliendi medicamento uis. Vulnera conglutinat. Suppurationes difficiles discutit. Potu &illitu ictibus serpentium resistit. Duritias splenicis diffundit: stomachi do lores sedat. Illinitur &contra perfrictiones. Celerrime teredinem sentit.