# De materiali medicina 227

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, AVELLANE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/227

FICVS AEGYPTIA Icus aegyptiat quam alii Sycomoron: Alii Sycaminon appellant, Fructum fert cognominem Sycomorum uocatum ex argumento gustus ignaui. Arbor ipsa de amplissimis: ficus similitudine, largo succo, foliis moro per quam proximis. Fructus anno quoque ternos quaternosque fundit: eosque non ramis ut ficus: Sed caudice ipso gerit similes caprificis: dulcioresque grossulis hoc est primitius in fico pomis sine granis interioribus: Nec maturescunt aliter quam scal pendo ferreis unguibus, magno prouentu eorum in caria & in Rhodo prorsusque locis minime abundantibus tritico. Populis uero in penuria pro pane frumentoque satiffaciunt. Tam restibilis pomi eius ubertas & copia est. Facile id uentri ac minimi cibi: stomachoque iutilis. Excipitu arbori nouellę succus antequam fructus exeat: cortice summo desquamato lapide. Altior plaga nihil remittit: colligitur penicillo, aut uellusculo adsiccatusque & in pastillos diuulsus uase fictili reponitur. Molliendi medicamento uis. Vulnera conglutinat. Suppurationes difficiles discutit. Potu & illitu ictibus serpentium resistit. Duritias splenicis diffundit: stomachi do lores sedat. Illinitur & contra perfrictiones. Celerrime teredinem sentit.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
