Latin
LIBER PRIMVS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 228
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER PRIMVS xxv graeci &aceto. ad lepras: lichenas uitia cutis infacie, uitiligines: psoras: ulcera ma nantia cum polenta: lactis ficulni natura instillati plagae: Scorpionum uirus expurgat. item uenenatorum ictus. &canis morsus. dentium quoque dolori hic succus appositus in lana prodest, aut in cauis eorum additus. idem cum axungia uer rucas eas: quę Myrmeciae appellantur: tollit carne circumlita. CAPRIFICVS CXCV Aprificus etiamnum ad eadem omnia efficax succo e tenerrimis ramorum cum pręgnantes sunt, antequam oculi germinent: collecto. tunduntur, exprimunturque ii. sicccatur in umbra cremor: dein reponitur. miscentur exul ceratoriis medicamentis &succus eius &lac. bubulas carnes cradae syluestrium additae in ahena coctibiles faciunt. Surculo quoque earum uice spathae utendo lac dilutius coagulatur in caseo. GROSSI CXCVI Rossi: quas aliqui caprificos appellant: coctae &illitae strumas &omnem collectionem emolliunt. crudę Verrucas &Thymos Nitro &fari na additis tollunt. pręstant haec &per se folia. Grossuli cum aceto &sale ulcera manantia Furfures Epinictydas sanant. ulceribus Ficosis &asperitatibus pa lpebrarum attriti proficiunt. Vitiligines albas emaculant e nigra Ficu folia cauliculique. Eadem cum Melle aduersus canis morsus &ulcera, quae ceria nominantur, imponimus. ipsę Grossi extrahunt infracta ossa cum Papaueris foliis syluestris. Furunculos cum cera dissoluunt Eruo admixto: &Vino, muris aranei morsibus illinuntur, &scolopendrę. LIXIVIA EFICV CXCVII Ixiuia e cinere syluestris Fici &satiuae ramis earum crematis fit. Quo sae pius iteratur, hoc melior. Inueteranda hęc est ad ea: quę adurere oporteat, &ad ulcera uitio Gangręnae periclitantia. repurgat enim ea consumitque obiter: quę excrescunt. usus eius in spongia subinde insuccata mersaque ac pro tinus imposita. Sunt uitia: quibus &infunditur, tanquam Dysentericis: fluxibus uetustis. perluimus ea &ingentes &conditos ulcerum sinus. Abstergit enim &conglutinat: carnes accedere &coalescere faciens: pari utilitate: qua ea: quae uulneribus cruentis iniiciuntur. bibitur &ad discutiendum sanguinem concretum. item praecipitatis: conuulsis: Ruptis: cyathis aquae singulis &olei exiguo nuperrime percollata. Eadem mensura coeliacis: Dysentericis datur. &si quis ea cum Oleo perungitur: excalfacit Neruos conuulsaque. Attollit &sudores: Venena Gypsi &Phalangiorum morsus restinguit in potu. Idem usus &reliquis cineribus pręsertim robusteis. astringendi omnibus uires.