Latin
CXCVIII
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 229
Unproofread scanNot analysed yet
HIBERIS CXCVIII Iberis, siue Cardamantice folium habet Nasturtii. floret semper. Sed ue re amplius: amplitudine sexquipedis, aut etiam minore. Nascitur locis incultis. lacteum florem aestate fundit: quo tempore efficacior quoque habetur. Radicibus binis Nasturtio assimilibus nititur. quibus excalfaciendi, &adu rendi proprietas redditur. coxendicis cum suillo pingui salso emplastri modo ad alligatur quaternis horis, ut dein in balneis descendatur, &postea Oleo ipsa loca cum uellere perungantur. ALICACABVS Licacabus, alii Dirceon, alii Strychnon, alii Manicon, alii Dorychnion, alii Physalida hoc est Vesicariam, alii Callaida: Romani Apolinarem minorem, aut herbam Viticanam, aut Obsaginem. Dacii Cacalida. Punici Cacabum. Frutex est surculis frequentibus contumacibus frangi, cau dicosis: folio pingui, multoque simili Cotoneo. Flore rubro. Fructu in folliculis paruis colore. croci, ut ciceris, seminibus rotundis, ut Erui, quinis, senisque. Gigni tur in saxosis haud procul Mari, huius succo drachma in uino pota somnus allicitur perinde uti Papaueris Lachryma acini eius urinas pellunt: hydropicis Cory bi duodecim medentur tultra hanc mensuram excessum mentis committunt. remedio est aqua copiosa multa potui data. cortex uesicarię in pastillos, &in ea: quę ad dolorem leuandum somno quaeruntur, expetitur. Idemque in Vino coctus, contentusque in oredentium doloribus auxilio est. Succus Radicis cum Melle iunctus aciem oculorum perpurgat. FINIT LIBER PRIMVS PEDACII DIOSCORIDIS DE MEDICINALI MATERIA LIBER SECVNDVS HERMOLAO BARBARO PATRITIO VENETO, ET AQ VI