Latin
MYTVLI
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 230-2
Unproofread scanNot analysed yet
MYTVLI Ytuli e Ponto laudatissimi, ut Buccina cinere causticam uim habent. laudantur uero priuatim plumbi modo ad oculorum utilitates: crassitudines genarum: albugines: Pupularum obscuritates cum Melle. carnes ue ro eorum ad canis morsus imponuntur. CCVIII TELLINAE Ellinę recentes aluum emolliunt, praesertimque iure decoctarum poto. Salsę, Vstę: Tritę quam minutissimum, &instillatę cum cedria prohibent rena sci pilos inutiles in palpebris euulsos. CCVIIII CHAMAE Hamis &caeteris conchulis iura cum exiguo decoctis aquę ad ciendam aluum bibuntur e uino. VNGVIS ODORATVS CCX Nguis operculum conchilii est: quale in Purpura uisitur, In paludibus Indię nascitur, ubi Regio eius Nardifera est, Ideoque odoratus conchiτὰρ ν *τὰ liis fruticem Nardi palcentibus. Leguntur hęc e lacu: cuius palustria aesta te siccantur. Prima tamen auctoritas a Rubro Mari aduectis, colore subcandido: pinguibus nigricant Babylonii, minoresque sunt: utrique generi odor suauis: castoreum aliquatenus imitans: cum suffitur: quomodo &mulieres locosas &con cidentes exuscitat: Item comitiales. In pota uenter molitur. Ipsum conchilium crematum ad quęcunque purpura Buccinumque prodest. COCHLEAE TERRESTRES CCXI Oclearum terrenarum cibus stomachum reficit aegreque corrumpitur. Laudatissimae autem sunt Sardoniae, africanęque. Item insulis Astypalea: Chio: Sicilia: Nec non Ligurum alpibus natę: quas Pomatias uocant.