# De materiali medicina 231

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, MYTVLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/231

Sed & Marinę quoque stomacho utiles sunt, facilesque deiici. Fluuiatiles uirus habent, nec non syluestres adhęrescentes frutetis & sentibus: quorum genus Sesilon nominant: circumagunt aluum, & stomachum: uomitiones mouent. omnium quidem cochlearum è tegmine siliceo cinis excalfacit & adurit: infricatus Lepras: uitiligines, dentium uitia exterit. Oculorum cicatrices albuginesque extenuat: Aspreculas cutis in facie: aciem oculorum Retusam, cum carne sua combustę, tritęque illinunt cum melle. Hydropicorum tumores crudę cum putaminibus suis impositae Reprimunt atque siccant: neque prius abscedunt, quam aqua omnis inter cutem sugatur. Inflammationes quoque Podagricas mitigant: Eodemque modo illitę, assulas & affixa corporibus extrahunt. Menses & admotu ciunt con tusę. callus interior contritus cum Myrrha & Turis Polline uulnera conglutinat, maximeque neruorum. Sanguinem erumpentem è Naribus supprimunt, ex aceto subactae caro exempta uiuentibus pręcipue africanis, pota doloribus stomachi auxilio est. Tritarum cum Testa sua puluis ex uino sumptus minima portione Intestini plenioris Dolores sedat. Itemque cruciatus uesicae punctis. & erasis acu carnibus Limacis: qui e Terestribus sit minus & saliua quędam sequax & len ta colligitur: quae protinus applicata intempestiuos genarum pilos reglutinat.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
