Latin
CANCRI
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 232
Unproofread scanNot analysed yet
SCOLOPENDRA CCXVI Olopendra maris in oleo coquitur illinenda partibus quas Depiles glabrasque facere libeat. contacta prurigines mouet. TORPEDO CCXVII Orpedo piscis apposita ueteribus capitis doloribus uehementiam corum comminuit. interanei procidentis aut euersi morbum coercet. VIPERA CCXVIII Iperinę carnes coctae commanducataeque oc ulorum claritati plurimum conferunt. Neruis sunt idoneae, St rumas augescentes astringunt pelledetracta. caput iis pręciditur: atque cauda, quoniam utrunque collimitium sine carnibus sit. Alioquin commentitium est, quod praecipiunt oporter id genus certa aliqua utrinque mensura praecidi. Quod reliquum est: lauatur &in frusta consectum decoquitur in oleo uino sale modico &anetho. Falsum est iis, qui utantur in cibo, pediculos facere. Praeterea sunt qui referant prorogari spatium uitae: qui carnibus iis uescantur: sal quoque: qui praeparatur ex Vipera totidem: sed minores utilitates affert. spirans Vipera in cacabum nouum includitur: eo salem &caricas conterunt: singularibus utriusque sextariis cyathos Mellis senos adiici unt: Deinde operculum oblinunt: &in camino torrent: usque adeo dum sales in car bonem mutentur. Postea eximunt &in puluerem redactos asseruant. Est quando ad conendandum saporem Spica Nardi uel Folium adiicitur: parumue Malabatri.