Latin
CCLIIII
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 236-2
Unproofread scanNot analysed yet
CCLIIII Vum tenerum alibilius sorbili est. Contra tenero durum pręfertur. uitellus oui tostus dolores oculorum admixto croco mitigat &rosaceo. collectionibus ani &condylomatis cum serta campanica iniicitur cum uua eius, quod Rhum diximus atque Galla. fructus ad proluuiem alui sistendam estur. idem &per se quoque deuorato usus. candidum Oui crudum refrigerat: ferruminat: oculis inflammatis admotum medetur. ambusta: quae albugine protinus occupentur: pustulas non sentiunt. Facies eo illita sole non aduritur. cum Turis pol line frontibus perunctis rheumatismos reclinat. collectum in uellere cum rosaceo, uino, &Melle, inflammationibus oculorum placandis imponitur. priuatim contra Hęmorrhoidum morsus crudum sorbetur. calfactum summo corpore pro dest rosionibus uesicę: exulcerationibus renum: scabritię spiritalis Fistulae: cruentis eiectionibus: Distillationibus. Thoracisque fluctionibus. CICADAE CCLV Icadae in patellis tostę doloribus uesicę in cibo auxiliantur. gnag LOCVSTAE CCLVI Ocustarum suffitu strangurię potissimum feminarum iuuantur. carnes locustis inutiles sunt. Locustarum generis est: quę uocatur asiracos, a quibusdam onos sine pennis: cruribus magnis: recens hęc: sed siccata: &in uino sumpta percussis a scorpione magno profectu subuenit. in Africa ad Leptin uel cibo frequenti gratissima est. OSSIFRAGVS CCLVII Hinis auis est: quam romani ossifragum nominant. eius uentrem paula tim bibi pręcipiunt contra calculos per urinam pellendos.