# De materiali medicina 236-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CCLIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/236-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/236-2

CCLIIII Vum tenerum alibilius sorbili est. Contra tenero durum pręfertur. uitellus oui tostus dolores oculorum admixto croco mitigat & rosaceo. collectionibus ani & condylomatis cum serta campanica iniicitur cum uua eius, quod Rhum diximus atque Galla. fructus ad proluuiem alui sistendam estur. idem & per se quoque deuorato usus. candidum Oui crudum refrigerat: ferruminat: oculis inflammatis admotum medetur. ambusta: quae albugine protinus occupentur: pustulas non sentiunt. Facies eo illita sole non aduritur. cum Turis pol line frontibus perunctis rheumatismos reclinat. collectum in uellere cum rosaceo, uino, & Melle, inflammationibus oculorum placandis imponitur. priuatim contra Hęmorrhoidum morsus crudum sorbetur. calfactum summo corpore pro dest rosionibus uesicę: exulcerationibus renum: scabritię spiritalis Fistulae: cruentis eiectionibus: Distillationibus. Thoracisque fluctionibus. CICADAE CCLV Icadae in patellis tostę doloribus uesicę in cibo auxiliantur. gnag LOCVSTAE CCLVI Ocustarum suffitu strangurię potissimum feminarum iuuantur. carnes locustis inutiles sunt. Locustarum generis est: quę uocatur asiracos, a quibusdam onos sine pennis: cruribus magnis: recens hęc: sed siccata: & in uino sumpta percussis a scorpione magno profectu subuenit. in Africa ad Leptin uel cibo frequenti gratissima est. OSSIFRAGVS CCLVII Hinis auis est: quam romani ossifragum nominant. eius uentrem paula tim bibi pręcipiunt contra calculos per urinam pellendos.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
