# De materiali medicina 239

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ARANEVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/239

onillum uero scabrum: dulce, pinguissimum: stomacho minus idoneum Aluus maxime soluitur, bubulo, asinino, equino: conturbaturque omne autem lac auimalium, quae aut scamoneam depauerint, aut ueratrum, aut herbam mercurialem, aut clematida: quod in iustinis montibus haberi traditum nobis est: circumagit stomachumtatque uentrem. Nam caprae: quae folia ueratri albi cum primum terra prosiliunt: inibi erosere: uomitio nibus infestantur, & lacte suo fastidia, subuersionesque stomacho moliuntur. Omne lac decoctum uentrem astringit, pręcipue cum calculis marinis, feruentibus coercetur abundantia succi elutioris. Vsus lactis ad omnia intus exulcerata, ma xime fauces pulmones, Interanea, renes, uesicam. Foris pruritus curis, papulas: malos succos in corpore consistentes. Datur cum melle crudo, & aqua modice admixta sale addito. Innocentius semper, minusque inflat quodcunque deferuefactum uice simplici. Aluo liquidę: uel si ulcus intestina corripuit: auxilio est cum lapillis marinis decoctum ad dimidias. SERVM CCLXXV Nnexus est omni lacti humor aqueus. Serum uocatur. hoc diuisum a lacte, uali dius purgat. Datur quotiens sine acrimonia fieri deiectiones libeat, tanqua melancholicis, comitialibus: In lepris: elephantiis, eruptionibus, pituitę in quacunque corporis parte. LAC SCHISTON CCLXXVI Edici speciem unam addidere lactis generibus: quod Schiston appella uere. Id fiet hoc modo. Fictili nouo lac feruet: Ramisque ficulneis recentibus miscetur, postquam bis, aut ter inferbuit: adduntur totidem cyathi aceti mulsi: quot heminę lactis fuere. Ita diuiditur & discedit serum a caseo. Cum feruet, ne circunfundatur: praestabit spongia e latice crebro suffusa, illataque faucibus fidelię: Item cyathus argenteus cum frigida aqua demissus, ita, ne quid infundatur. bibitur serum heminis per interualla singulis usque ad quinas, Ita ut a potu:qui biberint: subinde per uices inambulent. Recens lac contra rosiones prębetur a uenenis medicamentisque factas, cantharidum, salamandrae, buprestis Pityocampes. herbę apollinaris: ephemeri: aconiti: dorychnii: Priuatimque bubulum maxime ad hunc usum probatur. Collui quoque ora exulcerata, & Tonsillas gargarissari utilissimum. Gingiuas, & mobiles dentium peculiariter asininum confirmat. Aluos etiam, si urat dysenteria, aut tenesmus: ex pecude: capra houe, decoctum cum marinis lapillis: astringit. Infunditur quoque sincerum aut cum ptisana hordeacea, aut succo halicę ad rosiones intestinorum ita mitigans efficaciter. Iniicitur & exulcerationibus uuluae. a .v 4

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
