# De materiali medicina 242-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ADEPS SVILLVS ET AGNINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/242-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/242-2

ADEPS SVILLVS ET AGNINVS CCLXXXVII Villus uero & Agninus adeps hoc genere pręparantur. Recentem & qua pinguissimum cape, quales semper a Renibus sunt: exemptisque inis in aquam coelestem copiosam quam gelidissimam Refrica manibus egregine atterendo, quasi extergas: Mutata demum sępius aqua in fictile altero tanto capacius transfertassuso aquę, quod adipem modo integat: Deinde positum in carbone leni commisce spatha: ubi distabuerit, percola linteo aqua excipiente frigida. Rursus ut extillauerit bene: manu expresso humore omni coniice in fi deliam prius collutam: & per fusum aqua ut prius: atque in prunas datum, procura ociose, ac molliter colliquescat. Mox igni detractum parumperque ut subsidant Retrimenta, relictum in mortario colloca madefacto spongia. Simul uero totus refrixit conglaciauitque mortario exemptum repurgamentis detersis: quę ad haesissent fundo, liquefieri tertio iube sine aqua. Postremo in mortarium reia tus ac recte purgatus in fictili reponitur ore pręligato locis algentibus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
