Latin
ADEPS SVILLVS ET AGNINVS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 243
Unproofread scanNot analysed yet
ADEPS HIRCINVS, OVILLVS, CERVINVS. CCLXXXVIII Ircinus, Ouillus, Ceruinus reuocantur ad curam hoc modo. Ex quoque h horum acceptus lauatur primum exemptis omentis, ut in Suillo pręcepi mus: Deinde in mortarium datur, ut remollescat: fricaturque manu affusa paulatim aqua: donec neque sanies amplius excernatur: neque pinguis eluuies innatet. Sed splendidius, atque translucidus fiat: postea in fictilem cacabum mittitur ad dito aquae tanto, ut adipi humor superstet. Ita igni admotus uapore lento decoquitur: Rude miscetur: Recalfactus in frigidam ut concrescat, depletur rursus. fictili abluto iterum liquefit. Tum caetera: quae supra monstrauimns: fiunt. tertio si ne aqua deliquatus excipitur in mortarium madidum aspergine, refrigeratusque ita reponitur in languncula fictili more quo axungia. ADEPS BVBVLVS CCLXXXVIIII Deps e boue perficitur hoc modo. renibus detractum &exemptis inuolucris lauant petita ex alto aqua, tunduntque in mortario aspsum marina: &ubi diluerit se, coniiciunt in fictile affuso mari, ne minus dodrante supernatet: postea decoquunt, usque dum omnis aboleatr odor: deindein singulas minas atticas seui denarios quaternos cerae Tyrenicę adiicientes percolant: ipuritateque omni exempta: quae imo subsedit, i fictili nouo componunt, adopertumque quot diebus sole assiduo retorrendum reliquunt. Donec &candor quaesitus accedat, &olacitas omnis uirosa exanimetur. ADEPS TAVRINVS: PHANTHERINVS LEONINVS. CCXC Aurinum uero sic conficis. Seuum recens a renibus fluuiali unda lauas tunicis demptis: compositumque in nouo fictili sale modico asperso liquefacis igni. Deinde collo effusum in aquam perquam limpidam: cum primum inci pit coalescere: manibus uehementius fricas: lauando identidem crebro mutatis aquis: donec elutum recte uideatur: mox coniectum in fictile iterum decoquis af fuso uino odorato aequis portionibus: postquam bis inferbuit, ablatum igni seuum noctem unam in suo uase conquiescat patitor. Postridie eius Diei matutino inuisis. &si Virus etiamnum obolet: decapulas in Cacabum fictile nouum, affundisque odoratum uinum, &cętera: quae praecepimus, facis. quousque malus omnis odor expiret. Soluitur seuum &sine sale ad quasdam affectiones: quibus ille contrarius est: Sed quod ita curatum fuerit: minus candidum quam cum sale euadet. Eodem modo aguntur Pantherini pinguis, &Leonini curationes.