# De materiali medicina 243

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ADEPS SVILLVS ET AGNINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/243

ADEPS HIRCINVS, OVILLVS, CERVINVS. CCLXXXVIII Ircinus, Ouillus, Ceruinus reuocantur ad curam hoc modo. Ex quoque h horum acceptus lauatur primum exemptis omentis, ut in Suillo pręcepi mus: Deinde in mortarium datur, ut remollescat: fricaturque manu affusa paulatim aqua: donec neque sanies amplius excernatur: neque pinguis eluuies innatet. Sed splendidius, atque translucidus fiat: postea in fictilem cacabum mittitur ad dito aquae tanto, ut adipi humor superstet. Ita igni admotus uapore lento decoquitur: Rude miscetur: Recalfactus in frigidam ut concrescat, depletur rursus. fictili abluto iterum liquefit. Tum caetera: quae supra monstrauimns: fiunt. tertio si ne aqua deliquatus excipitur in mortarium madidum aspergine, refrigeratusque ita reponitur in languncula fictili more quo axungia. ADEPS BVBVLVS CCLXXXVIIII Deps e boue perficitur hoc modo. renibus detractum & exemptis inuolucris lauant petita ex alto aqua, tunduntque in mortario aspsum marina: & ubi diluerit se, coniiciunt in fictile affuso mari, ne minus dodrante supernatet: postea decoquunt, usque dum omnis aboleatr odor: deindein singulas minas atticas seui denarios quaternos cerae Tyrenicę adiicientes percolant: ipuritateque omni exempta: quae imo subsedit, i fictili nouo componunt, adopertumque quot diebus sole assiduo retorrendum reliquunt. Donec & candor quaesitus accedat, & olacitas omnis uirosa exanimetur. ADEPS TAVRINVS: PHANTHERINVS LEONINVS. CCXC Aurinum uero sic conficis. Seuum recens a renibus fluuiali unda lauas tunicis demptis: compositumque in nouo fictili sale modico asperso liquefacis igni. Deinde collo effusum in aquam perquam limpidam: cum primum inci pit coalescere: manibus uehementius fricas: lauando identidem crebro mutatis aquis: donec elutum recte uideatur: mox coniectum in fictile iterum decoquis af fuso uino odorato aequis portionibus: postquam bis inferbuit, ablatum igni seuum noctem unam in suo uase conquiescat patitor. Postridie eius Diei matutino inuisis. & si Virus etiamnum obolet: decapulas in Cacabum fictile nouum, affundisque odoratum uinum, & cętera: quae praecepimus, facis. quousque malus omnis odor expiret. Soluitur seuum & sine sale ad quasdam affectiones: quibus ille contrarius est: Sed quod ita curatum fuerit: minus candidum quam cum sale euadet. Eodem modo aguntur Pantherini pinguis, & Leonini curationes.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
