Latin
ADIPVM MEDICINAE
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 245-2
Unproofread scanNot analysed yet
ADIPVM MEDICINAE CCLXXXXV Mnium adipum seuum modice astringit, Item bubulum uitulinumque; quibus &leoninum affinitate inungitur Aiuntque hoc amuletum esse con tra mala medicamenta insidiantium. Elephantinum Ceruinumque fugat serpentes illitum. Caprino seuo astrictioria uis maior: ideo cum polenta coctum &semine fruticis excoriarii &caseo dysentericis datur: cum succo uero Ptisanę. clysteribus infunditur. Sorbetur ex eo iusculum phthisicis. Sumitur salutariter &ab iis: qui cantharidum potu periclitentur. hircinum seuum ui pollet quam maxime discussoria. cum fimo Caprae impositum atque Croco podagricis prodest. huic Ouillum effectus pares habet. Axungia suilla medetur uitiis sedis &uuluae: ignis combustionibus inueterata excalfacit, mollit tanto utilior quanto sit uetustior. cum uino abluta compunctionibus laterum conuenit: si cum cinere colligatur: &calce uiuo. Itemque ad tumores: inflammationes &fistulas. Asininum concolores facere cicatrices traditur. Anserinum &Gallinaceum ad muliebres usus confertur. la biis, si sint aliqua parte rupta illinitur. utroque uero aptissime utuntur ad cultum in facie mulieris: &aurium dolores. Adeps ursinus fertilis pilo ad alopecias emen dandas illitus perniones tollit. Vulpinus aurium dolores sanat. pingue fluuiatilium piscium aciem excitat: si protinus à sole: quo distabuerit: perungantur oculi Melle addito. Viperinum hebetioribus oculis utile est &contra suffusiones cum Cedria: Melle attico &olei ueteris pari portione. pilos alarum euulsos sincerum &recens illitum in uestigia euulsorum renasci non patitur. MEDVLLAE ANIMALIVM CCLXXXXVI Edullarum laudatissima est Ceruina: Mox Vitulina, deisi Taurina. Caprina: Ouilla. Colliguntur omnes Aestate praecipiti &Autumno proxima. Namque aliis temporibus suffusse inueniuntur cruore &cunquam triabia