# De materiali medicina 245-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ADIPVM MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/245-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/245-2

ADIPVM MEDICINAE CCLXXXXV Mnium adipum seuum modice astringit, Item bubulum uitulinumque; quibus & leoninum affinitate inungitur Aiuntque hoc amuletum esse con tra mala medicamenta insidiantium. Elephantinum Ceruinumque fugat serpentes illitum. Caprino seuo astrictioria uis maior: ideo cum polenta coctum & semine fruticis excoriarii & caseo dysentericis datur: cum succo uero Ptisanę. clysteribus infunditur. Sorbetur ex eo iusculum phthisicis. Sumitur salutariter & ab iis: qui cantharidum potu periclitentur. hircinum seuum ui pollet quam maxime discussoria. cum fimo Caprae impositum atque Croco podagricis prodest. huic Ouillum effectus pares habet. Axungia suilla medetur uitiis sedis & uuluae: ignis combustionibus inueterata excalfacit, mollit tanto utilior quanto sit uetustior. cum uino abluta compunctionibus laterum conuenit: si cum cinere colligatur: & calce uiuo. Itemque ad tumores: inflammationes & fistulas. Asininum concolores facere cicatrices traditur. Anserinum & Gallinaceum ad muliebres usus confertur. la biis, si sint aliqua parte rupta illinitur. utroque uero aptissime utuntur ad cultum in facie mulieris: & aurium dolores. Adeps ursinus fertilis pilo ad alopecias emen dandas illitus perniones tollit. Vulpinus aurium dolores sanat. pingue fluuiatilium piscium aciem excitat: si protinus à sole: quo distabuerit: perungantur oculi Melle addito. Viperinum hebetioribus oculis utile est & contra suffusiones cum Cedria: Melle attico & olei ueteris pari portione. pilos alarum euulsos sincerum & recens illitum in uestigia euulsorum renasci non patitur. MEDVLLAE ANIMALIVM CCLXXXXVI Edullarum laudatissima est Ceruina: Mox Vitulina, deisi Taurina. Caprina: Ouilla. Colliguntur omnes Aestate praecipiti & Autumno proxima. Namque aliis temporibus suffusse inueniuntur cruore & cunquam triabia

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
