Latin
LYNCVRION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 248-2
Unproofread scanNot analysed yet
LYNCVRION CCCII Rina Lyncum bestiarum: quam Lyncurion uocant: simul egesta est, Solidari creditur in lapidem. Proinde superfluo medicinas ex eo comminiscuntur. quado quidem non fit alia res a succino: quod quidam electrum appellauere cogno mento pterygophoron. Potum hoc in aqua stomachi uitiis: &alui fluctionibus MEL medetur. CCCIII Rima melli auctoritas atticae Regionis Hymetto monte. secunda insulis cycladibus: &Sicilię quod Simblion uocamus. Maxime autem laudabi le est: quod dulcissimum gustuque compungente odoratum: subrutilum: nec succo liquidum: Sed ponderosum tactu prętenuia fila mittens atque ualidum, &cum trahatur, neque abrumpentibus se, neque resilientibus guttis: sed digitum uersus quasi reciprocanribus. natura eius abstergere: pręclusa resoluere: humores exalto arcessere: Ideoque ulceribus sordidis &profundis ifunditur. Decoctum impositum carnibus: quę abscesserint pro glutino est. cum alumine liquido incoctum &illitum impetigines sanat. Ad so norem aurium &dolorem cum sale fossili teritur instillaturque tepefactum. Lendes &foeda captiis aimalia infricatum necat. Glandem coli nudam utique cui naturale id est, non cui quarundam gentium more circuncisus sit: mollito ita praeputio contegit: maxime si statim a balneo id agatur dierum triginta continuatione. Oculorum obscuritates &offensantia pupulas discutit. faucibus: tonsillis anginae utilissimum: inunctione: gargarissationeque cit urinas. Tussientibus datur &a serpente commorsis. aduersus pa paueris potum cum Rosaceo sumitur sorbitione calida. fungorum uenenis: &canum: qui in Rabie momorderint: linctu uel potu monstratur in remediis: crudo inflatur aluus: Tussis accenditur: quo circa usus despumati semper aptior. Pręcipua bonitas uerna mellatione: sequens ęstiua conuecto: hyberna uindemia crassulentum eximitur, &concretius minime laudatum, &obolens rhitacen. MEL SARDOVM CCCIIII N sardinia quoque mel nascitur asperum gustu: quod pabulo euenit absin thii. enascentes in facie molestias, neuosque tollit.