# De materiali medicina 248

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CROCODILEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/248

CROCODILEA ccc Rocodilea (sic.n. Terrestris crocodili fimum appellant) Malas rubescere, nitoremque custodiri faciem illinentium constat. optimaque est: quae candidissi ma & friabilis minimeque ponderosa, similitudine amyli, & humore affu so celeriter sediluens & cum teratur, subacida & fermentescens odore. Adulterant fimo sturnorum: quos captos oryza obescant: tam similibus excrementis ut ueneant pro uero. alii amylo, aut cimolia modice colorantes anchusa effundentesque cribro solutiore tabellis excipientibus: dein siccantes specie uermiculorum. Canis & hominis excrementa: quę inaruerint, cum melle mixta & gutturi applicata comperimus anginis me deri nunquam fallente cura. VRINA CCCI Iperarum ictus efficacissime curari produnt hausta a percussis ipsorum urina: quo modo & uenena quoque omnia debellari placet. Aduersus aquam intercutem morbo incipiente suum cuique lotium auxiliatur bibenti. Eodem plagas foueri utilissimum ab echino marino factas, scorpioneque ac dracone pariter marinis. Morsus Canis canina perfundi: lepras & corporis pruritus nitro addito confricari. Efficacior ea quanto sit uetustior: ulcera capitum: furfures: papulas: prurigines, nomas praecipue genitalium suspendit. Prodest & contra pituitas aurium, uermiculosque decocta in malicorio. Impubium puer orum urina sorbetur ab orthopnoicis contra obscuritates, argemata: cicatrices in aheno decoquitur cum melle. temperatur urina inuestium puerorum & Cyprio aere ferrumen agglutinando auro necessarium. in urina quod subsidit, id illinere ad sacros ignes prodest. Inferuefactum cum Cyprino, & admotum locis dolores in ea parte mitigat. Intermortuis strangulatu mulieribus leuamentum praestat. Palpebras repurgat: cicatrices emendat oculorum. Eadem ratio urinę in medicina ex apro. pecu liariter frangit calculos uesicae, eliditque in potu sumpta. hydropicis: quibus corpus inaequaliter tumet: auxiliatur urina caprarum cum spica nardi singulis matutinis & aqua evathis duobus data in potus. Vrinam.n.detrahit per aluum. Medetur & aurium doloribus instillata. Lotium asini prodesse dicitur iis: quos renes male habent.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
