Latin
OLLYRA SIVE SILIGO
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 252
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII diocriter uentremque supprimit. ALICA SIVE CHONDROS CCCXXXVIII Hondros fit e Zea: quam nominauimus Dicoccon ex argumento duplicis grani, ualentioris cibi, &ad continendam aluum utilioris &stomacho quoque commodioris quam Oryza. Illinitur lepris cocta cum aceto &unguibus scabris &aegylopię incipienti. succus decoctę infunditur dysentericis dolentibus. MILIVM CCCXxxX Enchros id est, quod a Romanis Milium uocatur, formatum in panem ex aliis frugibus minimo alimento est. In pulte aluus sistitur: urina pelli tur. Discutiuntur tormina: in quem usum torretur, &excalfactum in sac eo ponitur: qua forma &aliis quoque doloribus per uaporandi sint, salutaris habetur. PANICVM CCCXXXXI Lymos alii Melinem. Romani Panicum. Inter cerealia &ipse dignatio nem suam sortitus. similitudinem obtinet Milii. Defingitur in cibos ut milium effectus habet: quos milium: minus tamen alibile est, minus astringit.