Latin
FENVM GRAECVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 253-2
Unproofread scanNot analysed yet
ta res. semini eadem natura: quę Fenograeco, discutiendi, emolliendique inflammationes omnes extra &intus: decocto cum Melle, Oleo &aquae paruo, aut collecto in melle: quod sit coctum. Vitia mulierum cutis &uaros emendat in facie cum nitro &lixiuia ficulnea illitum crudum. Parotidas quoque &duritias dis soluit. serpere ulcus in uino decoctum prohibet. Fauos quoque detrahit, atque unagues scabros cum melle, ac pari modo Nasturtii. Semine fiunt &eclegmata exatrahendis a pectore Pituitis, finiendisque tussibus, cum melle, ac Pipere. accepta pla centę modo cupiditates ueneris in cibo copioso accendit. decoctum eius ad rosiones intestinorum &uuluae infunditur: &ad alluum exonerandam. Feminae succum de cocti contra inflammationes suas insidunt, eodem profectu, quo Fenogręci. CICER CCCXXVII Icer satiuum in aluo proficit. urinas molitur. Inflationem contrahit. 0o e loris hilaritatem facit. Menses partusque trahit. Lac in cibo nutricibus gignit: decoctum cum eruo collectionibus testium: formicis :psorę: liachenis: ulceribus capitis erumpentibus: cancris: &iis: quę cacoethe nominantur, cum melle, hordeoque illinitur. Arietinum uocatur alterum genus eius. utrunque appellat urinas: eoque ius decocti cum Rosmarino emendat hydropicos, Regiuumque morbum. Ledunt omnia. hęc genera exulceratam uesicam &renes, uerucarum in omni genere prima luna. singulis granis singulas tangunt. eaque grana in linteolo deligata abiiciunt post se. ita fugari uitium arbitrantes. Cicer &sylue stre est foliis satiuo simile, odore graui. discrimen in semine. facit ad quae satiuum. FABA CCCXXVIII Aba nostri Orbis spiritosa inflansque est. pertinax concoctu. Insomf nia prębet imaginosa &mala. sumitur contra tusses. Augetur fabarum esu corpus. Decoctae in posca cum suis fabalibus dysenterias cibo, fluitionesque alui compescunt: uomitiones inhibet. Redduntur innocentiores, minusque