# De materiali medicina 253-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, FENVM GRAECVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/253-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/253-2

ta res. semini eadem natura: quę Fenograeco, discutiendi, emolliendique inflammationes omnes extra & intus: decocto cum Melle, Oleo & aquae paruo, aut collecto in melle: quod sit coctum. Vitia mulierum cutis & uaros emendat in facie cum nitro & lixiuia ficulnea illitum crudum. Parotidas quoque & duritias dis soluit. serpere ulcus in uino decoctum prohibet. Fauos quoque detrahit, atque unagues scabros cum melle, ac pari modo Nasturtii. Semine fiunt & eclegmata exatrahendis a pectore Pituitis, finiendisque tussibus, cum melle, ac Pipere. accepta pla centę modo cupiditates ueneris in cibo copioso accendit. decoctum eius ad rosiones intestinorum & uuluae infunditur: & ad alluum exonerandam. Feminae succum de cocti contra inflammationes suas insidunt, eodem profectu, quo Fenogręci. CICER CCCXXVII Icer satiuum in aluo proficit. urinas molitur. Inflationem contrahit. 0o e loris hilaritatem facit. Menses partusque trahit. Lac in cibo nutricibus gignit: decoctum cum eruo collectionibus testium: formicis : psorę: liachenis: ulceribus capitis erumpentibus: cancris: & iis: quę cacoethe nominantur, cum melle, hordeoque illinitur. Arietinum uocatur alterum genus eius. utrunque appellat urinas: eoque ius decocti cum Rosmarino emendat hydropicos, Regiuumque morbum. Ledunt omnia. hęc genera exulceratam uesicam & renes, uerucarum in omni genere prima luna. singulis granis singulas tangunt. eaque grana in linteolo deligata abiiciunt post se. ita fugari uitium arbitrantes. Cicer & sylue stre est foliis satiuo simile, odore graui. discrimen in semine. facit ad quae satiuum. FABA CCCXXVIII Aba nostri Orbis spiritosa inflansque est. pertinax concoctu. Insomf nia prębet imaginosa & mala. sumitur contra tusses. Augetur fabarum esu corpus. Decoctae in posca cum suis fabalibus dysenterias cibo, fluitionesque alui compescunt: uomitiones inhibet. Redduntur innocentiores, minusque

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
