Latin
XXXVIII
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 255
Unproofread scanNot analysed yet
Sinus ex Melle conglutinant: Crustulas ulcerum rumpit, eaque sordibus purgat. In aceto quidem decocta duritias &Strumas discutit. Oculorum autem Epiphoras cum Meliloto, aut Cotoneo, ad collectiones Sedis adhibetur cum Rosaceo. In iis: quae acrius remedium exigunt: tanquam sunt inflammationes magnę in ano &sinus, decocta cum Punici tegmine: aut Rosa sicca Melle modico adiecto. Qua forma &aduersus pascentes Gangraenas imponitur, aut mari admixto. Ad pustulas quoque utilis &Viceribus: quę serpunt: &Igni sacro &Pernionibus: more quo diximus. Mammis in lacte coagulato, Item quae sunt pannosae: Illinitur decocta in aqua marina.