# De materiali medicina 255-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PHASIOLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/255-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/255-2

PHASIOLVS CCCXXXI Hasiolus quoque flatuosam habet naturam. Aegreque perficitur. uirens decoctus sumptusque mollit aluum: uomitionibus tempestiuum existimant. ERVVM CCCXXXII Rrobus: quem Romani dicunt Eruum: Inter notissima est. Frutex pusil lus: folio angusto: praetenui: Siliquas ferens In quibus grana. Ex iis farina teritur: cui nomen Eruinę. Ad medicinę usus. Grauedinosum capiti, onerosumque est uescentibus. Aluum conturbat: & Sanguinem per urinam expellit. Bubus in cibo decoctum saginat eos. Eruina uero sic fit. Candidissima queque Semina leguntur: & aqua madescunt, ita ut misceantur, tribulenturque pariter, diuque uti potent: contineantur inibi: postea eximuntur: frigunturque donec a se cortex abscedat. Tum moluntur: & arctiore cribro incernuntur. Quod excussum ita est, Eruina appellatur: & conditur. Facilis ea uentri. urinam arcesa sit. Discolorem hominem in cibo exhilarat. Frequentior uero in potu uel esu con trahere creditur tormina, & sanguinem per inferna tam aluo quam uesica exigere. ulcera extergit cum Melle. Molestias cutis in facie, maculas: Lentigines, ex toto etiam corpore detrahit. compascere ulcera & crassari non patitur. Inhibet & Gangręnas. Mammarum dura emollit. Viceribus feris imponitur: Carbunculos Fauosque rumpit. contra serpentium canumque morsus in uino diluitur. Vrinae difficultati: Torminibus: Tenesmo illinere comitatu aceti proficit. Ea: quę cibum non sentiant Atropha appellata tostum & in Nucis Auellanę magnitudinem Melle collectum, deuoratumque corriget. Aqua decocti Perniones & Cor poris pruritus sanabit fouendo. LVPINVM SATIVVM CCCXXXIII Hermos satiuus Romani Lupinum, Aegyptii Brechu uulgo Nascitur. Farina cum melle in Linctum, aut cum aceto in potum datur ad uentris animalia pellenda, necandaque. Ipsi quoque per fusi aqua, etiamque num anari sumpti ad eadem prosunt: Et alio genere succus decoctorum cum Ruta & Pipere: Ideo expedit ad Lienem bibere: quo etiam fouere Gangraenas: Theriomata: Psoras incipientes Maculas: Vitiligines: Vicera manantia: Eruptiones pituitę utillissimum. cum Myrrha & melle menstruis hęrentibus: partubusque sub

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
