# De materiali medicina 255

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/255

Sinus ex Melle conglutinant: Crustulas ulcerum rumpit, eaque sordibus purgat. In aceto quidem decocta duritias & Strumas discutit. Oculorum autem Epiphoras cum Meliloto, aut Cotoneo, ad collectiones Sedis adhibetur cum Rosaceo. In iis: quae acrius remedium exigunt: tanquam sunt inflammationes magnę in ano & sinus, decocta cum Punici tegmine: aut Rosa sicca Melle modico adiecto. Qua forma & aduersus pascentes Gangraenas imponitur, aut mari admixto. Ad pustulas quoque utilis & Viceribus: quę serpunt: & Igni sacro & Pernionibus: more quo diximus. Mammis in lacte coagulato, Item quae sunt pannosae: Illinitur decocta in aqua marina.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
