Latin
XXXVIIII
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 256
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVIIII iicere. Farina eorum cutem &liuores in ea corrigit. Inflammationes cum polenta &aqua mitigat. Eadem subacta ex aceto coxendicum dolores &papulas cohi bet: In aceto cocti atque illiti minuunt Strumas. Rumpunt Carbunculos. Si ue ro coelesti aqua decoquantur, usque dum fatiscant, resoluanturque. Succus ille Smeg ma fit cuti. cum Chamaeleontis nigri radice decocti: Pecoris scabiem persanant. Sed ita ut excalfacto liquore illo spargantur eleuenturque Quadrupedes. radix quoque ipsa decoctorum aqua urinas in potu pellit: Lupini pluribus diebus madefacti aqua mitescunt: Tales potionibus inspersi auiditatem cibi faciunt. Stomachoque CCCXXXIIII fastidium detrahunt. LVPINVM SYLVESTRE Vpini quoque syluestres inueniuntur similes quidem: Sed omnimodo minores satiuis: quorum in medicina effectus quoque pares sunt. CCCXXXV RAPA SATIVA Ongyle, siue Gongylis, siue Gorgosion dicitur a Romanis Rapa. huius radix cocta inflat; alitque corpus: Sed carne inutili &fluuida. Venerem stimulat. Decoctura eius Podagras pellit &frigus e pedibus fotu. Ipsa quoque met trita utilitates easdem praesentat, si illinatur. Si quis uero insculpat &excauet Rapum: deinde inanitatem illam rosaceo cerato impleat: &in calido cinere liquefaciat, Succus ille Perniones exulceratos curabit. Thyrsus, qui inter fo lia emicat Asparagi similitudine manditur decoctus: Vrinasque emolitur. Semen in Antidota &Theriacas additur contra dolores. potum uero aduersus Venena sa lutare est. Idem cupiditates Libidinis accendit. Custoditur haec in Muria minus ita enutriens. cęterum appetentiam cibi recolligit. CCCXXXVI RAPA SYLVESTRIS Ascitur &Rapum syluestre in Segetibus cubitali altitudine fruticosum &cacuminibus lęue. folio glabro ad altitudinem pollicis aut etiam maio re. Fructus in siliquis abditur calyculaceis quibus dehiscentibus alia in tus capitulata continetur siliqua nigris seminibus: quae confracta candicant interius: hoc ad albicandam cutem in facie totoque corpore uruntur addito in smeg mata. quę lupinorum farina: uel triticea, uel aerina, uel eruina conficiuntur.