# De materiali medicina 256-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, NAPVM BVNIAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/256-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/256-2

NAPVM BVNIAS CCCXXXVII Api quoque eius: quam Buniada appellant: Radix elixa inflationes committit cibo, minus alibilis quam Rapicium. seminis pręclari contra uenena: ob id & in antidotis quoque utuntur illo. Asseruatur & radix huius sal CCCXXXVIII RHAPHANVS sugine. Aphanum: alii Polyides heryngium. Romani radicem nostratem: Punici Trophath. Natura ei colligere spiritus: excalfacere. rahpanorum saporiucundus: sed stomacho minus utilis. lidem ructum laxandi: urinas eiicien di: aluum soluendi uim habent: deiicere uolentibus per iuferna postremo cibo esse eos conueniet. nam summo suspendunt illata ne sidant. uomiturisque tantum apti habentur prae sumpti. Exquisitiores quoque sensus existimantur pręstare. decoquuntur ad ueterem tussim & crassitudines extrahendas e pectore. cortex cum aceto mulso, uomitiones efficacius mouet. Hydropicos quoque adiuuans illitu & lienem extenuans. insignita ex melle tollunt. medentur & contra serpentium morsus. alopecias explent. lemiii ticulas cum farina Lolii emendant. Salutares & contra fungorum uenena cibo iuxta & potu. Exercent & menses. semen quoque uomitiones molitur, & lotium cit. Ex aceto sumptum Lienem comminuit. Gangraenas impositum mirabilem in modum excarificat. Anginis decoctum cum Oxymelle opitulatur calidum in Gargarissationem: aduersus Cerastae ictus occurrit in uino datum bibere.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
