Latin
HIPPOLAPATHVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 258
Unproofread scanNot analysed yet
HIPPOLAPATHVM CCCXLIII St &quod hippolapathon Nominant, olus magnum &in paludibus natum: uires habens: quas indicata superius genera. LAPSANA CCCXLIIII Apsana: quam Romani Napium: Aegyptii cuthmoe appellant: olus est syluestre: Maioris &stomacho utilioris cibi quam lapathum. Folia huius &caules in esu coquuntur. BVNION SIVE NAPVM CCCXLV Vnion quidam aton: quidam actinen: Alii anemosphoron: prophetae paradacry: Aegyptii Erxoen. Romani scopam regiam: Punici Zigar: Nonnulli Thempso. Caulem mittit quadrangulum: In quo Ramusculi uisitantur frequentes &prętenuibus foliis atque floribus pleni: longitudine digitali: Folia quoque ad Radicem sparguntur: apio similia: uerum multo exiliora: Propiusque ad effigiem Tribuli, coriandriue accedentia. Flore anethi: Semine odorato, minore quam herbae apollinaris. Natura eius urinam ciet: excalfacit: secundas pellit. utilis lieni &renibus, &uesicae. Vsus &recentis &aridi. Sed &succus excipitur cum Radicibus suis &caulibus tuso ex aqua mulsa. BLITVM CCCXLVI Letum Aegyptii Echlotoriplam, Alii Rhiplam. Romani blirum: daci bles. Oleris &hoc uice in cibos uenit: &facile aluo habetur. De caetero iners, &nullo in medicina momento. MALVA CCCXLVII Alache hortensis Romani Malua. Pythagora Anthęma: Zoroastres Dyadisma: Aegyptii chocorten Prophetae splen aegos: hoc est lien capre: Alii ura myos, hoc est lotium siue caudam muris appellant. Esculentior est hortensiana, quam quę terrestris id est cherfęa cognominatur. Stomacho noxia: facilis uentri: pręsertimque cauliculis. Idonea uero interaneis &uesicę. Folia eius cruda commanducata: mox imposita ęgylopas confutant: adiecto sale mo dico, atque melle. Pari modo ad cicatrices partis eius ducendas utuntur sine sale Contra ictus aculeatos ut apum uesparumque sublinitur. Sed &cruda quoque trita cum oleo peruncti ante non feriuntur. Putrefacta in urina sanat ulcera manantia in capite furfuresque. Sacris ignibus &ambustis decocta in oleum folia tritaque imponuntur. Vuluas decoctum eius emollit insessione. Rosionibus intestinorum: matricis &sedis infunditur. Ius decoctę cum Radice ualet contra uenena omnia utique si potum identidem uomatur. Prodest &contra phalangium. Elicit lac. Semen eius potum cum uino &semine loti syluestris uesicae doloribus leuamento est. CCCXLVIII