# De materiali medicina 258

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, HIPPOLAPATHVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/258

HIPPOLAPATHVM CCCXLIII St & quod hippolapathon Nominant, olus magnum & in paludibus natum: uires habens: quas indicata superius genera. LAPSANA CCCXLIIII Apsana: quam Romani Napium: Aegyptii cuthmoe appellant: olus est syluestre: Maioris & stomacho utilioris cibi quam lapathum. Folia huius & caules in esu coquuntur. BVNION SIVE NAPVM CCCXLV Vnion quidam aton: quidam actinen: Alii anemosphoron: prophetae paradacry: Aegyptii Erxoen. Romani scopam regiam: Punici Zigar: Nonnulli Thempso. Caulem mittit quadrangulum: In quo Ramusculi uisitantur frequentes & prętenuibus foliis atque floribus pleni: longitudine digitali: Folia quoque ad Radicem sparguntur: apio similia: uerum multo exiliora: Propiusque ad effigiem Tribuli, coriandriue accedentia. Flore anethi: Semine odorato, minore quam herbae apollinaris. Natura eius urinam ciet: excalfacit: secundas pellit. utilis lieni & renibus, & uesicae. Vsus & recentis & aridi. Sed & succus excipitur cum Radicibus suis & caulibus tuso ex aqua mulsa. BLITVM CCCXLVI Letum Aegyptii Echlotoriplam, Alii Rhiplam. Romani blirum: daci bles. Oleris & hoc uice in cibos uenit: & facile aluo habetur. De caetero iners, & nullo in medicina momento. MALVA CCCXLVII Alache hortensis Romani Malua. Pythagora Anthęma: Zoroastres Dyadisma: Aegyptii chocorten Prophetae splen aegos: hoc est lien capre: Alii ura myos, hoc est lotium siue caudam muris appellant. Esculentior est hortensiana, quam quę terrestris id est cherfęa cognominatur. Stomacho noxia: facilis uentri: pręsertimque cauliculis. Idonea uero interaneis & uesicę. Folia eius cruda commanducata: mox imposita ęgylopas confutant: adiecto sale mo dico, atque melle. Pari modo ad cicatrices partis eius ducendas utuntur sine sale Contra ictus aculeatos ut apum uesparumque sublinitur. Sed & cruda quoque trita cum oleo peruncti ante non feriuntur. Putrefacta in urina sanat ulcera manantia in capite furfuresque. Sacris ignibus & ambustis decocta in oleum folia tritaque imponuntur. Vuluas decoctum eius emollit insessione. Rosionibus intestinorum: matricis & sedis infunditur. Ius decoctę cum Radice ualet contra uenena omnia utique si potum identidem uomatur. Prodest & contra phalangium. Elicit lac. Semen eius potum cum uino & semine loti syluestris uesicae doloribus leuamento est. CCCXLVIII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
